Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 20


vero preceptum concessionis, ex iussione suprascripte potestatis,
scripsi ego Thomas abbas. actum Benevento, vicesimo quinto
anno prefati principis, mense februarii, .XI.a indiccione.
IN nomine Domini. Dum nos vir gloriosissimus Radelchis,
Dei providencia Longobardorum gentis princeps, in sacro palacio
nostro Beneventi abitu consedissemus, ad utilitatem rei puplice
exibendam, nec non et nobiscum pariter assistentibus Petrus
episcopus, abbatibus, optimatibus, iudicibus, et ceteris nobilibus
Longobardis; nostre quidem celsitudini venit Adelpertus, prepositus
monasterii Beati Petri apostoli, et reclamavit dicens: ut teneret
celle cum rebus, et familiis pertinentes cenobii Sancti Vincencii,
quod edificatum fuit super fluvium Vulturnum, et munimina, per
quibus rem ipsam, et familias datas, seu acquisitas aberet pars de ipse
eius celle, fuissent in ipso monasterio Sancti Vincencii, et quando
ipsum cenobium ab illa nefanda Paganorum gente comprehensum,
atque crematum fuit, <sic tota illa munimina perdita fuerunt>.

Torna all'inizio