EXPOSITIO TEXTUS
«Omnia per ipsum facta sunt». Videtur hoc non esse ad propositum: quia
Augustinus intendit de Filio Dei, inquantum est Filius Dei. Et dicendum, quod
quia non est in Christo aliud suppositum nisi persona Filii Dei; ideo sicut de
Filio Dei dici non potest quod sit creatura; ita nec de Christo.
«Nam si creatura esset, sibi mandaret praedicari Evangelium». Videtur quod
hoc non sequatur: quia Angeli, et lapides sunt creaturae, quibus non est
Evangelium praedicandum. Dicendum, quod intelligitur de creaturis quae
sunt homines, quibus est praedicandum Evangelium, vel ut emundentur, vel ut
perficiantur, vel ut conserventur. Christus autem homo est.
«Vanitati subiecta». Intelligitur de illa vanitate secundum quam omnia in nihil
tenderent, nisi manu omnipotenti continerentur.
«Non unum de multis». Contra: Rom. 8, 20: «Ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus». Et dicendum, quod unus est de multis quantum ad similitudinem
filiationis, secundum quod etiam dicitur primogenitus, sed non unum de multis,
proprietate nativitatis, secundum quod dicitur unigenitus.
«In Deo creatura esse non potest». Contra, Rom. 11, 36: «In ipso sunt omnia».
Dicendum, quod sunt in ipso creaturae, non per essentiam, sed sicut in causa,
per similitudines ideales, quae secundum quod in Deo sunt, creaturae non sunt.
«Sed ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio». Cuius
ratio est, quia non sunt simpliciter verae, sed secundum quid; unde etiam
Dionysius dicit in epistola ad Titum, quod symbolica theologia non est
argumentativa.
|
|