Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 14


regis nuncius respondendo sic dixit: "Turpe satis est nobili et
precipue strenuo minarum sagittas emittere nec michi qui sum
missus est commissum a rege ut erga uos litigiosis uerbis insistam.
Dixi uobis que michi commissa fuerunt; si sapienter agere placet
uobis, do consilium bonum ut ab hac terra recedere non sit graue
priusquam possitis incurrere grauiora, cum leue non sit personas
perdere que se possunt consilio salubri tueri. " Et post, a Grecis
petita licentia, suum remeauit ad regem. Iason uero et Hercules,
nulla mora protracta, Phylotete uocato, iubent ancoras a mari
subtrahi et omnia colligere que in terram adduxerant causa quietis.
Sciebant enim, si uoluissent in Frigios insultare, non esse eis in
congressu pares, in uiribus nec in potentia fortiores. Arghon
ascendunt et, eleuatis velis, diis ducibus, Frigia deserunt litora. Et
sulcantes maria, uentis afflantibus prosperis, non post multos dies
in Colcos insulam salui perueniunt et desideratum feliciter portum
intrant.
In insulam igitur Colcos erat tunc temporis quedam ciuitas, Iaconites
nomine, caput regni pro sua magnitudine constituta, vrbs
ualde pulcra, muris et turribus circumdata, fabricatis multis insignita
palatiis, plena populo copioso, et insignis multorum nobilium
incolatu. In hac igitur vrbe degebat regaliter rex Oetes in multorum
comitiua suorum, cum non longe a ciuitate ipsa nemora multa
uirescerent apta quidem uenationibus ob multarum ferarum copiam
iugis uescentium nemorosis. In cuius urbis ambitu longa patebat
distensa planities frigidariis et uiridariis illustrata, dum aquarum
fontes in ea innumerabiles scaturirent et quam plures fluuii continuis
fluctibus prolabentes riuulis eandem planitiem irrigarent. Quare
multarum uenatricium auium copia uigebat in illa, multarum
uolucrum cantilene incessanter ibidem dulci modulamine personabant.
\*
Ad hanc igitur ciuitatem Iason et Hercules cum eorum comitibus
regaliter et decenter induti tramite recto se conferunt. Qui
dum per plateas ciuitatis ipsius dyametro longo patentes moderatos
gressus laudabili compositione maturant, miratur vulgus in
eis illucescere tot regios apparatus, tam speciosam inflorescere

Torna all'inizio