Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 164


cui non placet ‘sufficit’ dicere, non cessat vorare, quicquid
potest attingere, sive illud sit publicum herarium seu domini
sanctuarium vel ius parium aut imparium.
NI MALA SUBSANNAS, O IUDEX, TE QUOQUE
DAMPNAS.

EXALTARE
ergo, qui iudicas terram, resiste insaturabilibus,
redde retributionem superbis nec non etiam fraudulentis.
Gladium quidem ultionis habes, o cesar, de manu omnipotentis.
Et si inpresentiarum non suppetit facultas vindicte,
tamen iuxta stultitiam eorum respondendum est stultis vel
minacibus epistolis. Dicit enim scriptura: Rex, qui sedet in solio
suo, dissipat omne malum intuitu suo
. Certe, si non quomodocumque
eos coherces ab inlicitis, si impune eos abire permittis,
abusionem eorum non comprimendo tu ipse perficis.
Sicut per quendam sapientem dicitur: Nam impune
facere quęlibet, id est regem esse
. Post deum, o cesar, tu es
rex, tu imperator; tu rege, tu impera trementi potestate;
terror minarum redigat in nichilum confidentes in sua
feritate.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio