Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 806


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod tota moralis materia in
tres partes dividitur: scilicet in delectabilia, quae carnalis affectus prosequitur;
in difficilia, quae refugit; et in communicabilia, quae ad alterum sunt, quae
potius in actione quam passione consistunt. In singulis ergo eorum dirigit et
donum et virtus, sed differenter. Virtus enim dirigit in his accipiens regulam aliquid
humanum, sed donum accipiens pro regula aliquid divinum.
In delectationibus ergo virtute dirigimur quasi dignitate humanae naturae, cuius
deturpationem per temporales delectationes refugimus; sed dono dirigimur
quasi regula ipsa dignitate divina, a qua separari per inquinationem huiusmodi
bonorum refugimus; quod ad timorem pertinet. Similiter patet ex dictis,
art. 1, quaestiunc. 1, quod differenter dirigit donum fortitudinis a virtutibus,
quae ad difficultates sustinendas vel aggrediendas ordinantur. Et similiter contingit
in communicationibus quae ad alterum sunt: quia in his dirigunt virtutes,
accipientes pro mensura aliquid humanum, puta observantes decentiam, vel
debitum eius qui communicationes facit; sed donum accipit in his regulam
ipsum Deum, ut sicut dictum est, quod in fortitudine homo aggreditur difficilia
utens divina potentia per confidentiam quasi sua; ita communicat se ad alterum
utens Deo quasi seipso, ut scilicet ea quae ipsum decent in huiusmodi communicationibus,
quasi Deo unitus exequatur. Unde Dominus, Matth. 5, ad beneficentiam
caelestis Patris hortatur, qui solem suum facit oriri super bonos et
malos. Et quia communicatio quae ad divina est, nomen pietatis habet; ideo et
donum quod in communicationibus divinam mensuram habet, pietas nominatur.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod donum immediatius ordinat ad Deum quantum
ad modum operandi, sive mensuram operis, quam virtus; non autem quantum
ad obiectum vel finem. Quamvis ergo pietas virtus, quae latria dicitur, ipsi
Deo exhibeatur; in hoc tamen accipit aliquid humanum pro mensura, scilicet
beneficium a Deo acceptum, ratione cuius est debitor ei: sed pietas quae est
donum, accipit in hoc aliquid divinum pro mensura, ut scilicet Deo honorem
impendat, non quia sit ei debitus, sed quia Deus honore dignus est, per quem
modum etiam ipse Deus sibi honori est.
Ad secundum dicendum, quod pietas donum in hoc differt a misericordia, quia
misericordia studet ad relevandas miserias proximorum ex hoc quod sunt
coniuncti vel sanguine, vel familiaritate, vel saltem naturae similitudine, in
omnibus aliquid humanum pro mensura accipiens, sicut aliae virtutes; sed pietas
donum movetur ad relevandas eorum miserias ex aliquo divino; scilicet
inquantum sunt filii Dei, vel divina similitudine insigniti; unde et magis proprie

Torna all'inizio