Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1066


reverenter illud recolligens, in loco reponebat honesto, ne
forte verba divina vel nomina, vel etiam litterae quibus illa scribuntur,
continerentur in illo.
45 Quanto autem, putas, erga pauperes homines compassionis
ardore fervebat, qui tanta non solum ad animalia bruta, verum etiam
ad insensibiles et infimas affluebat pietatis dulcedine creaturas?
Nam hic vere pauperum patriarcha omnium pauperrimus esse desiderans,
etsi supra vilem tunicam nihil possessionis appeteret, noluit
tamen in hac unica necessitate parcere sibi ipsi, quin et illam
pluries indigenti cuiquam promptissime cuperet impertiri.Vestes
quoque diversas a divitibus in hieme postulabat, quas, illis libentissime
dantibus, ita ut nec ad restitutionem teneretur, accipiens, eas egenis,
quos prius habere contingeret obvios, in frigore porrigebat.
Gravissimum erat illi, si alicui pauperum verbo vel facto perciperet
quidquam molestiae fieri. Audiens enim tempore quodam unum
e fratribus pauperi cuidam huiusmodi verbum invectionis inferre:
"Vide ne forsitan falso simules paupertatem!", durius increpatum
fecit coram eodem paupere nudum procidere et, pedibus eius deosculatis
humiliter ab ipso veniam postulare. Ait enim: "Qui pauperi
maledicit, Christo facit iniuriam, cuius nobile signum gerit, qui voluntarie
pauperem pro nobis in hoc mundo se fecit". Ipse quoque,

Torna all'inizio