Hic notandum, quam detestanda sit avaricia clericorum, qui de sepulturis
aecclesiae commodum sperant, cum hoc etiam ignorantes Deum
gentiles abhorreant. Illi respuunt pecuniam, cum offertur, isti impudenter
exigunt, etiam cum negatur. Illi contempnentes Abrahae pretium dicunt:
In electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te poterit prohibere ,
Tu autem, venerabilis pater, sapienti mihi videris usus esse consilio,
cum sepulturam tibi adhuc vivens et valens fieri decrevisti. Nam si
quando deceptrix haec vita blanditur, si forte mens lenocinante fastigio
cuiuslibet dignitatis extollitur, mox ut ad expectantem se talem domum
quis oculos dirigit, pulverem se, sicut est, cineremque perpendit. Hinc
est, quod per Salomonem dicitur: Quid necesse est homini maiora se
quaerere, cum ignoret, quid conducat sibi in vita sua, numerum
dierum peregrinationis suae, et temporis quod velut umbra praeteriit ?
Nec illices titillationum motus praevalent carnes in luxuriae fluxa resolvere,
dum mens cogitur scaturientes vermes ac profluentem ex eisdem
carnibus saniem cogitare. Unde et idem Salomon: Melius est , inquit, ire
ad domum luctus, quam ad domum convivii . In illa enim finis cunctorum
ammonetur hominum, et vivens cogitat, quid futurum sit.
Sed hii qui radicem cordis in arenosa tenent huius saeculi dilectione
plantatam, si sibi mundus arridet, si iocunditas eos suavis ac tranquilla
demulcet, tamquam fel vel absinthium memoriam proculdubio mortis
abhorrent. Unde vir sapiens ait: O mors, quam amara est memoria tua
|
|