oportune tot commeatibus,
bonis plurimis habundaret, ex diversis
regionibus Italie illuc hominum multitudo habitatura
coniunxit, inter quos viri prestantes opibus
et genere cum fortunis suis et familiis ac
clientelis Ferrariam migravere. Denique, cum
possessiones iuris ecclesiarum essent et cultores
perpauci et territorium paludibus et nemoribus
esset opertum, gratia vel non magna pecunia sibi quisque
primorum civium latas possessiones
paravit. Et cum potentie quisque optimatum
studeret, ex parte possessionum partarum,
pretio vili vassallos certatim
sibi obligando fecere. Numerari audivi ab antiquis
nostris familias nobilium .xxxiiii., ex quibus
familiis plures defecerunt, decem
quarum nullus superstes habetur. Quedam vero adeo
opibus, potentia et probitate exinanite
sunt, ut iam non polleant more maiorum, sed
plebeis hominibus affinitate misceantur.
Nomina quidem familiarum nobilium scribere
mihi in animo est, ut posteris innotescant.
|
540
545
550
555
560
|