Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 113


turme; Greci redeunt uictores ad naues. Rex autem Theutran ad
suam regiam deducitur semiuiuus. Ad cuius preces cum multa
humilitatis deuocione porrectas Thelefus et Achilles incedunt cum
ipso, in cuius regia recipiuntur hospites in honore maximo et rerum
affluencium ubertate. Non post multos uero dies rex Theutran,
letalibus uulneribus sibi ab Achille potenter inflictis att[e]ritus,
pre multa eorum ualitudine factus exanimis, uidens uite sue extrema
sibi accelerare dispendia, Achillem et Thelefum ad se venire mandauit.
Quibus ad eum uenientibus et inuenientibus ipsum in regio
strato iacere, idem rex Theutra sic locutus est illis: "Incliti duces,
salus longa sit uobis. Dico tamen uobis, Thelefo karissimo meo,
quod iam uite mee ad extrema deueni, mortis interitum amplius
deuitare non ualens. Cum igitur heredem michi legitimum ex me
progenitum fata prestare noluerint, ne presens regnum meum remaneat
in caduco, quod multo labore quesiui et labore nimio manutenui
usque nunc inconcusse, quod iam quesitum infallibiliter
amisissem nisi ille uir strennuus, qui omnibus aliis uiris strennuis
suis uirtutibus fuit prelatus, uictoriosissimus Hercules, pater tuus,
in auditorium meum ad preces meas festinancius occurrisset, dum
in magna multitudine hostium meorum regnum istud iam preoccupatum
existeret et recuperandi aditum iam michi spes certa defecerat,
et ipse solus in sola sue uirtutis potencia vniuersos hostes meos in
duricia belli confregit, ex eis innumerabilius interemptis, propter
quod regnum istud ab omni hostili congressu tunc et postmodum
liberauit et michi illud in quietis pace restituit liberatum. Vnde non
meis meritis nec mee uirtutis potencia usque nunc sum huius regni
sceptro in pace potitus sed sola tui benigni patris affectuosa uirtute. "
(Ex hoc itaque loco illi qui putauerunt prouinciam Messe esse
Siciliam oppinionem eorum multa firmitate corroborant, asserentes
Herculem in Siciliam venisse. Vnde dictum est in vna parte Sicilie,
ex parte barbarorum, Herculem ex causa memorie suas fixisse columpnas.
Qui locus adhuc dicitur Columpnarum et terra dudum
existens in ea Herculea uocabatur, licet quidam uoluerunt, corrupto
nomine Herculis, Heracliam nominari. Sed hec rata non
sunt. In hac igitur terra, dudum a barbaris exarata et data penitus
in ruinam, adhuc supersunt quedam columpne, que vulgo columpne

Torna all'inizio