Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 249


impavidus. Sicque ipsum jactus innumerabilium
lapidum, quos emittebant illi, qui muros
tuebantur eosdem, adeo usque ad mediam corporis
partem obsedit, quod nullo modo sine compugnantium
succursu poterat se movere. Eum
tamen quasi perditum Latinorum et Gallicorum
succurrentium promptitudo a periculo imminente
praeripuit. Ex cujus audacia ii, qui aderant,
corda fortificantes et animos, incoeptumque viriliter
continuantes insultum, ita fortiter dimicarunt,
quod per vim et metum qui cadere poterat
in constantes, fugatis murorum defensoribus,
portam occupaverunt praedictam. Sarraceni autem,
et alii, qui pro ingenti exercitu per Manfredum
ad custodiam passus Sancti Germani fuerant
destinati, tum insultum urgentissimum intuentes,
et majorem illo longe mentis oculo pavide
contemplantes, se fugae praesidio commiserunt,
cum non ad resistendum, sed ad fugiendum potius,
ex timoris deliberatione concepti continuo
se pararent. Sed iis fugae coeptae remedium usquequaque
non profuit. Nam majorem partem
Gallicorum gladius sine misericordiae venia trucidavit.
Occubuerunt inibi sine numero Sarraceni,
quibus non parcebat Gallicus nec Latinus;
ipsorumque corpora, quae, prae vulnerum confusione
crudelium, in campo discerni non poterant,
in escam rapacium animalium jacebant
exposita super terram, et famelicis avibus derelicta.
Nonnulli tamen manus gallicas evadentes,
fugamque continuantes usque Beneventum,
ubi Manfredus cum magno Theutonicorum, Lombardorum,
Regnicolarum, et Sarracenorum etiam
exercitu aderat, de strage hujusmodi miranda
et terribilia retulerunt. Cumque felix denuo successus
et votiva Gallicorum prosperitas cresceret,
eo ipso ipsorum invalescebat audacia, et augmentabatur
voluntatis anxiae promptitudo. Unde,
quolibet sublato quietis et morae diffugio, ad
Manfredum venire desiderant amplo voto. Ideoque,
cum Manfredi militibus confligere anxiantes,
adversariorum reliquias, quos in dicto conflictu
eorum nequaquam gladius apprehendit,
usque fere ad valvas civitatis beneventanae non
cessant insequi actu continuo et impulsu. Et, dum
nec sibi nec equis parcunt, qui erant prae longo
itinere fatigati, omnino quasi deficere videbantur.
Sed tanta erat spoliorum aviditas, succedentibus
eis undique prosperis, quod totius laboris et discriminis
onera levia reputabant.
Cap. VI
Rex Karolus suos ad pugnam hortatur.
Postquam igitur Gallici, continuis defecti laboribus,
et velut arcerius siculus, qui de mane ad
vesperas damum sequitur, fatigati, ad quendam
campum terrae Beneventi adveniunt, in quodam
colle, qui respicit ex oppido civitatem, quem
tantum alveus fluminis ab ipsa terra sejungit,
figunt accelerata vestigia. Dumque in ipso colle

Torna all'inizio