Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 22


patris. Eandem namque gloriam quam a patre, coaeternus patri
priusquam mundus fieret, unigenitus habuit filius, euangelista
habere uerbum caro factum, plenum gratiae et ueritatis sese uidisse
testatur. Plenum utique gratiae et ueritatis plenus deus plenusque
perdocetur homo. Quo ergo pacto, o heretice, uerbum caro factum,
hoc est deum hominem factum, alterius gloriae, id est adoptiui et
nuncupatiui, somniare somno mortifero praesumis, cum tantus
apostolus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum
gratiae et ueritatis se utique uidisse gloriabatur? De qua profecto
plenitudine Iohannes etiam Baptista protestatur dicens: Et de
plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam pro gratia, quia lex
per Moysen non facta sed data est; gratia et ueritas per Iesum
Christum facta est.

I 17 (I 17) Hanc igitur diuinitatis plenitudinem Paulus egregius
praedicator in mediatore dei et hominum homine Christo cum
inspiceret, non celauit. Ait enim: In ipso condita sunt uniuersa in
caelis et in terra uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes
siue principatus siue potestates, omnia per ipsum et in ipso creata
sunt, et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant.
Et post
paululum: Quoniam in ipso conplacuit omnem plenitudinem diuinitatis
inhabitare corporaliter, et per eum reconciliari omnia in ipso,
pacificans per sanguinem crucis eius siue quae in caelis sunt, siue
quae in terris.
Reminiscor utpute hoc legisse me tuis te in commentis
apostolicum inseruisse testimonium, sed moris tui calliditatem
perspicue deprehenderis non abdicasse. In ipso namque profiteris
apostolum omnem plenitudinem diuinitatis habitare dixisse, sed
'corporaliter' in eo habitare perfidiae incidere non es ueritus scalpello,
quasi minus caute apostolus 'corporaliter' ex superfluo addedisset.
Numquid uas ille electionis, in quo Christus loquebatur,
inscius erat cur addiderit 'corporaliter'? Absit. Non quod quilibet
catholicorum sanum sapiens tam uanissimae dissipiat, ut in illa
inuisibili inpalpabili et inconprehensibili diuinitatis natura corporale

Torna all'inizio