: Vita Iohannis Gualberti

Pag 1104


In libro Timei Platonis, quem sub nomine discipuli sui Plato cunctorum phylosophorum
peritissimus de archetipo vel sensili edidit mundo, dicit idem phylosophus esse humanae
naturae solitum, quod ea, quae in prima etate vidimus vel audivimus, tenacius retinemus.
Idem confirmat Oratius dicens: " Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu ".
Quod ita esse in memet ipso expertus sum. Contigit enim me in infantia pueritiaque
sancti viri Iohannis abbatis Vallisymbrosae disciplina diligenter erudiri, in quo et a quo
videlicet Dei homine vidi et audivi multa virtutum insignia magno digna preconio. Quae,
in quantum fragilis patiebatur aetas, intellecta ita menti adheserunt, ut nullo temporis
intervallo, nulla rerum varietate de mente potuerint avelli. Ex quibus, o venerabilis
abbas, non tantum quia michi iubere dignatus es, verum etiam quia delectabilis et utilis
tanti viri memoria est, pauca de multis quamvis imperitus et indignus referre decrevi.
Explicit prologus. Incipit vita eiusdem.
1. Beatus igitur Iohannes ex nobili prosapia patre Gualberto genitus est, sed nobilitatem
generis nobilioribus nichilominus adornavit moribus. Hic itaque cum ab ineunte cepisset

Torna all'inizio