Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 122


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de ordine assumptionis; et circa hoc quaeruntur tria:
1. Utrum unam partem humanae naturae assumpserit mediante alia; 2. Utrum
humanam naturam assumpserit mediante aliquo alio; 3. Utrum omnes partes
humanae naturae simul tempore assumpserit.
ARTICULUS 1
Utrum assumpserit carnem mediante anima
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod carnem non assumpserit mediante anima. Remoto enim medio
quo aliqua coniunguntur, extrema separantur, sicut patet in tabulis quae per
clavum coniunguntur. Sed in morte Christi separata est anima a carne; nec
tamen separata est Deitas a carne. Ergo anima non est medium quo Deitas unitur
carni.
2. Praeterea, unum extremorum quae coniunguntur per medium, magis coniungitur
medio quam alteri extremo. Sed caro non magis coniungitur animae quam
Deitati: est enim caro ab anima separata in morte, non tamen a Deitate. Ergo
Divinitas non est unita carni mediante anima.
3. Praeterea, Deus in qualibet creatura est immediate per essentiam, praesentiam,
et potentiam: similiter etiam animae sanctae coniungitur immediate per
gratiam. Cum ergo maior sit coniunctio unionis quam aliqua praedictarum,
videtur quod quidquid assumitur ad unitatem personae, immediate Divinitati
coniungatur.
SED CONTRA, Augustinus ad Volusianum dicit: «Filius Dei assumpsit
animam rationalem, et per eam sibi corpus aptavit»; et ita videtur quod
mediante anima Filius Dei carnem assumpserit.
Praeterea, multum distantia non coniunguntur nisi per medium, quod minus
distat ab extremis quam extrema ad invicem. Sed corpus plus distat a Deitate
quam anima. Ergo corpus unitur Deitati mediante anima.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non assumpserit animam mediante spiritu. Impossibile
enim est ut per idem medium uniatur aliquid superiori et inferiori; quia
illud quo unitur inferiori, est infra ipsum; illud quo unitur superiori, est supra
ipsum. Sed anima mediante spiritu unitur corpori, quod est infra ipsum, ut quidam
dicunt. Ergo non unitur Deo, qui est supra eam, mediante spiritu.

Torna all'inizio