: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 59


gloriam acquiramus. Et si forte a divina processerit voluntate quod iusto prelio moriamur,
non contristemur sicut illi qui spem non habent, quia celorum regnum obtinebimus
pro mercede. Si vero sicut strenui bellatores non degenerantes a nostrorum virtute maiorum,
victoriam fuerimus consecuti, ex hoc consequetur nobis bellorum maxima merces,
gloria scilicet triumphalis et fama probitatis longo tempore duratura". Postquam his et
huiuscemodi verbis militum animos inflammavit, cum regali acie terribiliter ordinata, more
leonis ad nullius paventis occursum, cum impetu irruit super hostes et ex eorum multitudine
multa milia virorum mira virtute prostravit, victricem manum suam Domino apponente, universis
vero in precipitem fugam conversis. Capta est autem militum maxima multitudo, inter
quos simul cum senatore capti sunt plurimi principes et viri nobiles et potentes. Proditores
etiam quam plures capti sunt, qui regem deseruerant et adheserant Corradino. Hos omnes
transfugas regia severitas fecit subire penam capitalem.
Corradinus vero fugiens de bello quidem evasit; sed dum de loco ad locum tremebundus
transiret, deficiente sibi consilio evadendi, tandem incidit in manus quorundam civium
Romanorum, qui pro immensa pecunie quantitate ipsum regi potentissimo tradiderunt. Rex
autem excepit illum gaudens, ipsumque fecit summa diligentia custodiri.
Paucis itaque diebus post bellum transactis, ingressus est Romam magnificus triumphator,
et, acclamante populo romano, suscepit letanter senatoriam dignitatem. Constituto itaque
pro se vicario et rebus prospere ordinatis, in Apuliam est reversus; et post aliquot dies
nobilem et pulcherrimum Corradinum et coetaneum eius, scilicet ducem Austrie, qui venerat
cum eo de Alemania iussit apud Neapolim decollari.
Istis temporibus filia ducis Burgundie prefato regi est matrimoniali federe copulata.
Eodem etiam tempore venerabilis papa Clemens, cum tribus annis et novem mensibus et
diebus viginti quatuor romanam Ecclesiam feliciter gubernasset, apud Viterbium migravit ad
Dominum, die tertio exeunte novembri.
Eodem temporis circulo, quarto scilicet die intrante novembri, circa mediam noctem fuit
maximus terre motus.
Cum predicta fierent inter Christianos in partibus Occidentis, ferocissima gens Tartarorum,
post victoriam Orientis, irruit super Saracenos vastavitque Arabiam et Syriam ac Palestinam,
nulli etati parcens usque ad fines Egipti, occisis soldanis Damasci Alepii et Camelle.
Tantus autem terror eorum circumstantes nationes invasit, quod potentissimus soldanus Yconii
et rex Armenie minoris ac principes Antiochie multitudini eorum resistere non audentes,
ipsorum se dominio subdiderunt, annuum tributum ei reddere promittentes. Solus igitur soldanus
Babilonis ad resistendum Tartaris se magnifice preparavit. Exivit itaque de Egipto
in manu valida, secum habens ferme CCC milia equitum et per desertum venit Gazam que est
in finibus Palestine, commisitque prelium cum Tartaris qui remanserant in Syria, et eos viriliter
superavit. Nec destitit persequi fugientes, donec eos de Syria coegit exire et trans
flumen Eufratem unde venerant, remeare. Tunc Saraceni, qui a facie Tartarorum fugerant

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio