est necesse, habes licentiam ea iterum suscitandi, dum modo
lucem ex iunctura contrahant circumstanti, (5) quoniam, ut ait
Tullius, "ex adiunctis adiuncta perpende ". (6) Possumus et nova
verba fingere, si oportet, dum modo raro id accidat et pudenter,
(7) ut videmus in Evangelio cum gehennam prius Dominus
nominavit.
13. (1) DE TRIPLICI NOVITATE ATQUE FACUNDIA.
(2) Et notandum quod causa locuplectande facundie tria sunt
que serviunt novitati, scilicet tropus, species et figura. (3) Tropus
enim, id est conversio, notum verbum, id est iam prius inventum,
nova significatione depingit, (4) ut: 'Pratum ridet', id
est floret, et: 'Tu aras litus', id est exerces inutile opus. (5) Debet
autem in huiusmodi tropis digna similitudo servari,
quia
"Dixeris egregie notum si callida verbum
Reddiderit iunctura novum".
(6) Talis vero novitas habet plurimum venustatis quando id
postulat necessitas vel ornatus.
(7) Species quoque multum prodest industrie novitatis, quia
secundum speciem primitivam novum vocabulum possumus,
quando expedit, arbitrari, ut Abraam fecit qui locum quendam
'vidit Dominus' appellavit. (8) Derivativa species non minus ad
|
|