aliquorum. Verumtamen sciendum est quod aqua valde utilis
est in vino propter multa, quia vinum limphatum non ledit caput
nec rodit stomachum nec facit fetidum os nec impedit linguam nec
inebriat nec facit verbosum nec provocat opus venereum, quia
«venter mero estuans», ut dicit Ieronimus, «cito spumat in libidinem».
Ducit preterea aqua vinum ad tales corporis partes,
ad quas per se non iret. Eccli. XXXI: Sanitas est anime et corporis
sobrius potus. De hac materia in fine secundi libri Machabeorum
sic habetur: Vinum semper bibere aut semper aquam contrarium
est, alternis autem uti delectabile. Hinc Apostolus in prima ad Timotheum
dicit, V: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere
propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates.
Tractatus Primatis de non miscenda aqua vino.
Incipit tractatus Primatis de non miscenda aqua vino.
Denudata veritate succinctaque brevitate
ratione varia
dico quod non copulari
debent, immo separari,
que sunt adversaria.
Cum in scypho reponuntur,
vinum aqua coniunguntur,
sed talis coniunctio
non est bona, nec laudari
debet, immo nuncupari
melius confusio.
Vinum sentit aquam secum,
dolens inquit: «Quis est mecum
ausus te coniungere?
Exi, surge, vade foras!
Non eodem loco moras
debes mecum facere.
|
|