Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 190


Cessat ut illa loqui, primatum curia surgens
Dat pedibus prostrata preces regemque perurgent,
Tum prece tum lacrimis, gaudia ferre suis.
Motus ad ista pater, dum curia tota rogaret.
Esse michi natum, dixit, non ipse putarem;
Si Leo nunc vivit, obto petita dare.

Annis bis denis Zenonis gloria sedit. Alter Anastasius tunc Rome papa resedit;
Annus ei spatium solus in Urbe dedit.
Undenos menses vicesiesque diem.
Symacus est papa sub principe Teodorico;
Sedit et Ormisda sub eodem presul iniquo.
Nunc et Anastasii cesaris hora venit.
20. De Anastasio imperatore, 48. ab Augusto.
Anno ab incarnatione Domini 491. post primum regem Francorum Pharamundum [filium Priami Troyani],
regnabat super Francos Glodoveus. Cuius tempore Zeno imperator moritur, anno imperii sui 20. Cui succedit Anastasius,
48. ab Augusto. Coniugem autem accepit Ariagnem. Regnante igitur Anastasio in Oriente, Teoderico [Gothorum
rege] Arriano Romam premente, Simacus et Laurentius pro papatu in urbe contendunt. Cui controversie
cum effusione sanguinis multorum tam clericorum quam laicorum tribus annis protelate, Teodericus sinodo convocata,
finem imposuit. Nam Simachum, saniori consilio electum, in papatu firmavit; Laurentium [vero] depositum in civitate
Luceria fecit episcopum. His temporibus rex Guandalorum Transmundus, Giserici filius, propter fidem catholicam
320 episcopos in insulam Sardiniam exilio tradidit. Ipsis diebus in Africa quidam Olimpius Arrianus, sedens in
balneo, dum superbe blasfemaret in Christum, igneo gladio est de celo percussus. Alius quidam cum ab Arriano quodam
episcopo babtizaretur, dicente ipso episcopo: Babtizo te in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto, ilico aqua tota
de fonte disparuit. Hoc viso, his qui babtizandus erat ad catholicam ecclesiam confugit et babtismum suscepit. Interea
imperator Anastasius Glodoveo regi Francorum per epistolas obtulit consulatus ordinis dignitatem. Ipse vero
imperator ab heresi Euticiana propter ammonitionem pape Ormisde non recedens, imperii sui anno 28. fulmine ictus
interiit. Glodoveus autem rex Francorum anno 30. regni sui vita decessit, et Lotarium filium suum cum tribus aliis
filiis reliquit. Qui regnum inter se diviserunt.
Item de Anastasio imperatore versifice narratur.
Cesar Anastasius Gothos ad bella perurget.
Hereticus Teodericus nunc opprimit Urbem;
Nec potuit Gotos tollere marte suo.
Nunc duo pontifices sub eisdem sede tirannis
Laurentus Simachusque sedent plenis tribus annis,
In quibus errorem Gothica turba fovet.
Catholicas nunc ecclesias gens Guandala claudit,
Cuius et errori regio devicta subaudit,
Fana per ecclesias Arrianista parat.
Transmundus rex ipsorum, feritatis amicus,
Pontifices dedit exilio, transgressor iniquus:
Centum pontifices carcere Sardus habet.
Blasfemare Deum dum cernitur Arrianista,
Fulgure de celis mox lingua peruritur ipsa;
Hec ubi lingua luit, cetera turba fugit.
Dum babtizare quendam cupit Arrianista,
Unda parata sibi subito disparuit ipsa,
Obstupuit iuvenis, consuluitque sibi.
P. 190 v. 6 post dare in margine addit B1:] Nota, quia tempore istius Zenonis imperatoris inventum est corpus sancti
Barnabe in Cipro et cum eo euangelium quod Matheus propria sua manu conscripsit.

Torna all'inizio