Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 74


Ad tertium dicendum, quod illa potentia quae a philosophis dicitur cogitativa,
est in confinio sensitivae et intellectivae partis, ubi pars sensitiva intellectivam
attingit. Habet enim aliquid a parte sensitiva, scilicet quod consideret formas
particulares; et habet aliquid ab intellectiva, scilicet quod conferat; unde et in
solis hominibus est. Et quia pars sensitiva notior est quam intellectiva, ideo
sicut determinatio intellectivae partis a sensu denominatur, ut dictum est, ita
collatio omnis intellectus a cogitatione nominatur.
Ad quartum dicendum, quod iam patet ex dictis quod illa assignatio soli credenti
convenit.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut ex praedictis patet, actus credentis
ex tribus dependet, scilicet ex intellectu, qui terminatur ad unum; ex
voluntate, quae determinat intellectum per suum imperium; et ex ratione, quae
inclinat voluntatem: et secundum hoc tres actus assignantur fidei. Ex hoc enim
quod intellectus terminatur ad unum, actus fidei est credere Deum, quia obiectum
fidei est Deus secundum quod in se consideratur, vel aliquid circa ipsum,
vel ab ipso. Ex hoc vero quod intellectus determinatur a voluntate, secundum
hoc actus fidei est credere in Deum, idest amando in eum tendere: est enim
voluntatis amare. Secundum autem quod ratio voluntatem inclinat ad actus
fidei, est credere Deo: ratio enim qua voluntas inclinatur ad assentiendum his
quae non videt, est quia Deus ea dicit: sicut homo in his quae non videt, credit
testimonio alicuius boni viri qui videt ea quae ipse non videt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod per omnia praedicta non nominatur nisi unus
completus actus fidei; sed ex diversis quae in fide inveniuntur diversimode
nominatur: illo enim actu quo credit in Deum, credit Deo, et credit Deum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Deum esse, simpliciter possit demonstrari;
tamen Deum esse trinum et unum, et alia huiusmodi, quae fides in Deo
credit, non possunt demonstrari; secundum quae est actus fidei credere Deum.
Ad tertium dicendum, quod fidelis credit homini non inquantum homo, sed
inquantum Deus in eo loquitur, quod ex certis experimentis colligere potest:
infidelis autem non credit Deo in homine loquenti.
Ad quartum dicendum, quod amare simpliciter est actus caritatis: sed amando
credere est actus fidei per caritatem motae ad actum suum.
Ad quintum dicendum, quod illa quatuor pertinent ad fidem secundum ordinem
ad voluntatem, ut dictum est; voluntas autem est finis; et ideo ista quatuor
distinguuntur secundum ea quae exiguntur ad consecutionem finis. Praeexigitur
enim primo affectio ad finem; et ad hoc pertinet credendo amare. Ex amore

Torna all'inizio