in fide ac vestri nominis servitio perseverant,
ad conculcandum rebelles, personaliter
venire dignemini ad has partes, non minus
celeriter quam potenter, et non conterriti
exfortio nostro promisso, sed faciem
vestram provinciae pereunti et nostris aspectibus
ostendatis. Firmam enim vobis spem
tribuo, quod in adventu vestro felici erunt
prava in directa, et in vias planas aspera convertentur,
[et aspectus vester] omnem utique nubilum serenebit.
Cap. LVI.
Universi de castro Viterbii, domino Imperatori
super eudem.
Antiqui patres Christi adventum non expectaverunt
ardentius, quam nos vestrum,
ut desiderata facies Majestatis
vestrae praeterita mala nostra leniret, dolores
tolleret, et oppressos multarum tribulationum
aculeis relevaret. Cum desiderantibus igitur
prioribus patribus, desiderio ardenti
precamur: Veni ad liberandum et laetificandum
nos princeps virtutum: Ostende faciem tuam,
et salvi erimus. Hoc est enim quod ingemiscimus,
hoc est quod suspiria nostra quaerunt,
sub umbra alarum tuarum ad tempus quiescere,
et coram vestris desideratis aspectibus
comparere.
|
|