Salimbene de Adam: Cronica

Pag 718


thesauros. Capellum rubeum abstulit domino Ricardo cardinali,
pro eo quod visum fuit sibi quod simoniace quamdam prebendam
dedisset. Nam quidam versus inventi sunt etiam antequam
fieret papa, quos ascribebat sibi, et putabat eos prophetice de se
dictos. In quibus continetur:
Sanctus parebit et Christi scita tenebit,
angelice vite, vobis pavor, o Giezite!
Sed ponamus omnes versus per ordinem, pro eo quod iste papa
sibi eos ascripsit.
Istorum versuum supponitur expositio.
Hic sunt quidam versus qui fuerunt destinati ad quosdam
dominos cardinales et etiam ad quoddam capitulum provinciale
fratrum Predicatorum per plures menses antequam Gregorius decimus
eligeretur in papam, sicut quidam sacerdos dicti Ordinis,
frater fide dignus, retulit michi, et versus dedit. Et ego, quasi
per tres menses ante electionem dicti domini pape Gregorii decimi,
vidi versus istos in originali ipsorum.
Quarto Clementi, dum tertius annus agetur,
papa sacer genti iustorum substituetur,
ac dono Christi succedet sanctior isti,
patris de celis servus bonus atque fidelis.
Huic salvandarum zelus vehemens animarum,
et quod honoretur Deus a cunctis et ametur.
Currus et auriga Christi populis erit iste.
Nam sua non queret, sed que tua sunt, bone Christe.
Gaças terrenas spernet, discrimine plenas,
conformis Christo, mundo dum vivet in isto.
Hunc Deus ornabit et mire clarificabit,
sanctificabit, magnificabit, glorificabit.
Mundum pacabit et Ierusalem renovabit.
Fructus terra dabit, Deus orbem letificabit.
Sed prius horribile quiddam parebit in yle *:
* id est: in mundo

Torna all'inizio