Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

42


Livii patet quod civitas Ianue usque ad undecimum annum
devastata stetit. si enim anno .D.XXXIIII. ab Urbe condita fuit
a Magone destructa et anno ab Urbe condita .D.XLV. fuit a
Cornelio reparata, manifestum est quod usque [ad] annum
.XI. stetit taliter devastata. supradictus igitur Cornelius, Ianuam
veniens, ipsam reparavit et ad pristinum statum reduxit. Anibal
igitur, qui exercitum equestrem tenebat, Romam venit et in
tantum Romanos perdomuit, quod ipsam Urbem obsedit. at
Scipio Romanus, qui postea dictus est Africanus, existente Anibale
in obsidione Rome, classem paravit, et in Affricam pergens,
ferro et igne omnia devastabat. quod cum Anibal didicisset,
dimissa obsidione, in Africam perrexit, ut suis civibus subveniret.
tandem Romani Carthaginem et totam Affricam
capientes, suo dominio subiugarunt. habitum [est] igitur Rome
consilium in senatu, ut dicit sanctus Augustinus il libro De
Civitate Dei, quid sit de Carthagine faciendum. tunc Cato
contionatus est, dicens quod iudicabat utile esse rei publice ut
Carthago funditus destruatur. "Cum enim, inquit, totus
mundus nobis obediat et Carthago sepe rebellis existat, si

Torna all'inizio