Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 65


XI.
UBI DE SALUTATIONE HABETUR
SUFFICIENS DOCTRINA
Precepta salutationis sufficienter in nostro Salutatorio
continentur. Ideoque ad illud recurrant
fiducialiter dictatores.
Nunc igitur ad exordium transeamus.
XII.
DE EXORDIO
Exordium est preambulus narrationis affatus
ad audiendum preparans animum .auditoris. a Per
hoc enim docilitatem, benivolentiam, attentionem ab
auditoribus comparamus; que tria, licet in exordio
sint precipue requirenda, in reliquis tamen partibus
requiruntur, quia semper est necessarium ut auditores
« dociles, attentos et benivolos » habeamus.
XIII.
DE DOCILITATE, BENIVOLENTIA
ET ATTENTIONE
Docilis fit auditor prelibatione materie. Attentus
efficitur utilitate, magnitudine vel novitate negotii.

Torna all'inizio