tertiam partem condampnationis; quodque retia impune auferri  
possint et alia artificia cum quibus diciti collumbi caperentur et a  
quonlibet columbus capere volente. Et hoc statutum addu volumus  
aliis statutis nostris Ripperie. Et quod castellani nostri Ripperie  
executioni debite demandari (teneantur). In quorum testimonium  
presentes fieri iussimus et nostri sigilli minimine robborari. Datum  
Insule anno domini MCCCLVIIII, die .XVII. mensis ianuari, XIIa  
indictione. 
LXXXXVII. PUBLICATO STATUTORUM. 
MILLESIMO CCC°LXI, indictione, XIIIIa dei quarto mensis aprilis,  
super domo comunitatis Ripperie posita in loco Orte, in presentia  
nobilis et sapientis viri domini Nicholini de Pascualibus de  
Cremona iurisperiti Insule et Ripperie castellani et presentibus  
consulibus comunitatis Ripperie super dicta domo pro maiori  
parte comunis predicti et aliis congregatis ad conscilium faciendum,  
lectum et publicatum fuit suprascriptum edictum per me Andriolum  
de Midono notarium et scribam castellanie Ripperie et dicti domini  
castellani de ipsius domini castellani impoxitione et mandato. 
LXXXXVIII. REVOCATIO STATUTI DE DEPOSITO FIENDO. 
In nomine domini amen. Anno nativitatis eiusdem M°CCC°LX,  
indictione XIIIa, die XV iulii. Reverendus in Christo pater et  
dominus dominus Oldradus, Dei gratia episcopus Novariensis et  
comes, quodam statutum per eum factum contines quod appellans  
a condapnationibus criminalibus castellanorum suorum Ripperie,  
antequam eius appellationi defferatur, teneatur penes camerarium  
suum Ripperie depositum facere de illa quantitate de quanto et in  
quibus fuerit condampnatus etc. prout in ipso statuto laicus  
continentur etc., visa quadam revocatione similis statuti facta per  
quondam bone memorie dominum fratrem Gugelmum episcopum  
Novariensem, revocavit expresse, decernens de cetero ipsum  
nullis existere firmitatis. Actum in episcopali palatio Novarie,  
presentibus Pagano Litta, Ambroxio dicto Malleta de Orta et  
Paganino de Pella.
  |  
  |