per ampliores metaphoras et colores et per transgressiones
occurrentes, que ipsius dictaminis sunt picture; sed territus ex magnitudine
operis, ne dum occasione magis ornati dictaminis opus
ipsum longa narracione protraherem, infra cuius temporis longitudinem
aliqua michi superuenissent incomoda, prout est fragilitatis
humane uel mutacio uoluntatis, propter quod cessassem ab opere
et opus ipsum summ non peruenisset ad finem, vtpote sui carens
beneficio complementi_ in tantum institi, Spiritus Sancti gracia
ministrante, quod infra tres menses, a xva uidelicet mensis Septembris
prime indiccionis usque ad xxv mensis Nouembris proxime subsequentis,
opus ipsum in totum per me perfectum extitit et completum;
licet longe ante ad instanciam domini Mathei de Porta,
venerabilis Salernitani archiepiscopi, magne sciencie uiri, de presenti
opere composuerim primum librum tantum et non plus. Nam
ipso postmodum sublato de medio qui condendi a me presens opus
erat michi stimulus et instinctus, ab ipsius prosequcione cessaui,
cum non esset cui de hoc placere merito potuissem. Consideraui
tamen defectum magnorum auctorum, Virgilii, Ouidii, et Homeri,
qui in exprimenda ueritate Troyani casus nimium defecerunt,
quamuis eorum opera contexuerint siue tractauerint secundum fabulas
antiquorum siue secundum apologos in stilo nimium glorioso, et
specialiter ille summus poetarum Virgilius, quem nichil latuit. Ne
eius ueritas incognita remaneret ad presentis operis perfeccionem efficaciter
laboraui.
Factum est autem presens opus anno dominice incarnacionis
millenio duecentesimo lxxxvii eiusdem prime indiccionis feliciter.
Explicit liber de casu Troye. Deo gracias.
|
|