adventantem cognoscentes, praesentiam eius exhorrescentes, ab incoepto deterriti, cum
plures essent, obsidione soluta, quisque fugam accelerans, in sua dilabitur. Cives autem sic
obsessione, qua praegravabantur, eruti, adsenienti duci occurrere accelerantes, cum gaudio
et omni obsequio excipiunt. Sed per universam Apuliam, sive Calabriam, seditiones, quas
infidelitas turbaverat, a praesentia eius sedatae, in cospectu eius, acsi numquam fuissent,
siluerunt.
XXXV. - Porro dux, fratre comite a Sicilia arcessito, admoto plurimo exercitu, super
Jordanum, nepotem suum, principem Aversae, messes vastatum vadit. Nam cum antea inter
ipsos diversis controversiis inimicitiae efferbuissent, hoc ira in principem plurimum incalescebat,
quod noviter in damnum apostolici, imperatoris hominem ipsum effectum et terram
suam ab ipso deserviendam suscepisse audierat. Veniens itaque cum exercitu ante urbem
Capuanam, et castrum, quod Aversa dicitur, ipso invito, nec propulsare valente, per octo et
eo amplius dies commorans, multa depopulatione totam provinciam lacessivit. Sed quia ipse
Jordanus elegantissimus miles erat et elegantissimos secum habebat, multa militariter diversis
congressibus utrimque perpetrata sunt.
Inde itaque rediens, per totam Apuliam et Calabriam exercitum perscribens submonet,
ut, proxima ventura aestate secum Romam super imperatorem ituri, expensas sive commeatus
aptarent.
XXXVI. - Comes vero, a fratre, noviter a Bulgaria revertente, invitatus sibi occurrere,
versus Apuliam intendens, Jordano, filio suo, Siciliam procurandam delegat, interdicens omnibus,
ne quis in iis, quae praeciperet, sibi contrarius esse praesumeret.
Erat autem Jordanus ex concubina, tamen magnae viris animi et corporis et magnarum
rerum gloriae suae dominationis appetitor. Et jamdudum, consilio pravorum sibi adhaerentium
juvenum tacito sub pectore usus, insurgendi conspirationem versans, hic, discedente
patre, locum suae pravae dispositionis, ut sibi videbatur, nactus, plures callide circumveniendo,
fidem illorum, necdum negotio peracto, astu abstrahit, ut quaecumque ipse prior inciperet,
ipsi complices in perficiendo persisterent. Talibus itaque deceptis, tandem dolum diu dispositum
aperit; cum quibusdam displicuerit, et pluribus placet. Quibus quisque et talibus assentire
renitens, improbe hortatur, ne fidem datam mentiri velit. Sacramenta patri exibita in hoc
salva fore, quod proficiscens, quidquid Jordanus vellet vel praeciperet, omnibus oboedire debere
imperaverat. Jordano plura promittente, sic pravi consilii assensus inter plures a Jordano
in iis, quae patris erant, ultra quam deceret, vel ab ipso patre concessum erat, praesumitur.
Nam castrum Sancti Marci et Mistrectam sibi usurpans, detecta fraude, praedas per totam
provinciam ibidem introducit. Sed et versus Traynam hostiliter accedens, patris thesauros,
qui illuc servabantur, asportare nisus, dispositione sua frustratus, vacuus redit. Nam fideles
comitis, fraude comperta, simul convenientes, hostiliter accedentem eum ab ipsis finibus arcent.
Quod cum patri renuntiatum fuisset, reditum accelerat; atque, ut vir sapiens, provide
agens, ne filius territus ad Saracenos, qui adhuc rebelles erant, transiret, versus eum hostiliter
ire dissimulat, sed omnia, quae fecerat filius, juvenili aetate et indulgentia digna ascribit. At
cum filio quae fecerat patrem leviter ferre nuntiatur, minus iis, qui secum erant, prospiciens,
flebili foedere interposito, ad patrem accedit.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|