est, adnuntiaret tam Arghis duci Beneventano quamque reliquis nostris vestrisque
inimicis; et dubium non est, cuncta iam praelatis emulis ab eodem archiepiscopo
esse adnuntiata.
Nos quidem, veritate testante, coram Deo dicimus puriter et fideliter, in vestro
permanentes amore, iuxta quod inter nos praesentialiter in aula apostolica confirmatum
est, ea, quae ad nos perveniunt, de praesenti cum magna cautela vobis studemus
denuntianda, quia post Deum et beatum Petrum alibi nostra spes et fiducia non est
nisi in vestra a Deo protecta excellentia. Tu enim, dulcissimae, magnae, a Deo
inlustratae rex, noster cum Deo defensor et protector existis, quia per te sancta Dei
ecclesia, spiritalis mater tua, exaltata magno exultat gaudio, confidentes, cuncta a vobis
beato Petro promissa velociter effectui mancipanda.
Sed Deus omnipotens, in cuius manu omnia mundi regna consistunt, sua vos
multipliciter foveat gratia et beatorum apostolorum principum Petri ac Pauli intercessionibus
longo ac prospero senio regni gubernacula possidere et pariter cum excellentissima
filia nostra, regina, et amantissimis natis gaudere et celestia praemiorum
cum sanctis perenniter vos faciat adipisci regna.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
EMBOLUM DE LEONE ARCHIEPISCOPO.
Etenim innotescimus excellentissimae christianitati vestrae, eo quod, quando a
vestra regalia vestigia reversus est Leo antefatus archiepiscopus, in magnam superbiam
ac tyrannicam elationem pervenit et nullo modo, sicut antea, nostris apostolicis
obtemperare inclinatus est mandatis et nullum ex Ravinianis vel Emiliae pro accipiendis
praeceptis de diversis accionibus ad nos venire permisit: ita eis indignatus
comminatus est dicens, quod, si quis ex eis ad nos venire praesumpsisset, non potuisset
venire. Nam Pentapolenses omnes, oboedientes existentes in nostro apostolico servitio,
ad nos proni sicut tempore praedecessoris nostri, domni Stephani papae, properaverunt
et pręcepta de singulis eorum civitatibus more solito acceperunt. De reliquis
vero civitatibus Emiliae simulque et Gabello hi, qui a nobis ibidem ordinati
sunt, ab eo exinde proiecti sunt, et alios ex eis in vinculis detinet; at vero de civitatibus
Imulense seu Bononiense ita profanizat dicens, quod vestra excellentia ipsas
civitates minime beato Petro et nobis concessit, sed sibi ipse archiepiscopus a vobis
fuisse concessas ac traditas asserit sub sua potestate permanendas. Unde nullum
hominem ex eisdem civitatibus ad nos venire permisit, sed ipse ibidem actores quos
voluit sine nostra auctoritate ordinavit et in sua eas detinet potestate. Et non tibi
placeat, excellentissimae fili, ut tanto despectui hanc apostolicam habeat fidem, non
reputans de sua promissione, quam beato Petro et eius vicariis iureiurando adibuit,
sed sicut transgressor mandatorum Dei in periurii reatus incidit. Etenim nos firmiter
credimus et magnam habemus fiduciam, quod omnia, quae beato Petro per vestram
donationem offerenda promisistis, adinplere pro magna regni vestri stabilitate et
aeterna vobis conferenda retributione studeatis.
|
|