Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 42


quod temporalem appositionem ait assumptam, duas appositiones intelligere,
nostram videlicet temporalem que assumpta est et apposita est
divinitati per unionem Verbi, et eternam appositionem scilicet divinitatem
que non assumpta sed apposita est nostre humanitati in unam
personam Dei.
Et equalis nobis factus est natura omni. Dominus Ihesus assumendo
temporalem appositionem nostram factus est equalis nobis in omni
nostra natura, non in culpa. Culpa enim non est natura, sed est contra
naturam. Ergo equalis est nobis Dominus Ihesus non in sua sed in omni
nostra natura, sicut dicit Apostolus in epistola ad Hebreos: «Nusquam
angelos apprehendit, sed semen Abrahe ap<p>rehendit, unde debuit
per omnia fratribus assimilari». Quia non apprehendit angelicam
naturam ut eam redimeret sed tantum humanam, ideo per omnia, id
est per omnem naturam et per omnes passibilitates nature absque peccato,
debuit assimilari fratribus quorum appositionem assumpsit. Unde
in eadem epistola dicit eum esse «temptatum per omnia pro similitudine»
quam assumpsit «absque peccato». Sed non idcirco quia nobis
equalis factus est in nostra natura diminutus aut debilitatus est in sua.
Unde sequitur: secundum omnem naturam ordinis superessentialiter munitus.
Quasi dicat: factus est consors nostre nature, sed tamen superessentialiter
munitus fortis et vegetus remansit, secundum omnem naturam sui
eterni ordinis. De quo ordine dicit in Parabolis: «Ab eterno ordinata
sum et ex antiquis, antequam terra fieret», et quid intellexerit per ordinationem
suam, subiunxit: «Nondum erant abyssi et ego iam concepta
eram». Sed et quid dixit se conceptam, subiunxit: «Necdum
fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constiterant, ante
colles ego parturiebar». Quem ordinem sue nature inesse conclusit
dicens: «Cum eo eram componens omnia, et delicie mee esse cum filiis
hominum». Dicit ergo quod Dominus Ihesus factus equalis nobis,
muninus tamen et fortis secundum omnem naturam sui ordinis, id est
quod ab eterno conceptus erat a Patre, quod parturiebatur, quod erat
in divinitate essentie sue componens omnia sacramenta sue incarnationis
cum Patre, ut tandem delicie sue, id est caritas sua, facerent eum esse
in humanitate cum filiis hominum. In hoc ordine veniens in carne Dominus
Ihesus munitus et fortis remansit, sicut dicitur in Sapientia: «Attingit

Torna all'inizio