Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 483


super umbilicum ponimus; item farina lupini cum aloe et succo
absinthii posito et superponitur loco. Item stercus bovinum cum
lacte vel aliqua re datum necat eos. Multociens in stomaco fiunt;
ut ergo vomantur necesse est; farinam lupini et aloes cum felle taurino
distempera et stomaco superpone. Item centauree minoris succus
vel pulvis datus quolibet modo omnibus etatibus facit. Si fiant
circa anum, quod ejus pruritu cognoscitur, theodoriton yperistom
excludimus. Item cortili cervinum combustum cum piretro et centinodia
prodesse asserunt. Illud autem nostrum non tradas oblivioni,
quia non est omnibus inferius.
De dolore ventris. — Dolor ventris aliquando ex ventositate fit,
aliquando ex humore. Evenit pueris, juvenibus et aliis, sed vitio
epatis vel splenis in viris, mulieribus vitio matricis. Viris dactilos
in vino coquas et colaturam calidam tribuas. Item rutam, ciminum,
zinziber in vino bullias ciusque apozima trihuas ad potandum; tegula
etiam calida super ventrern posita multum juvat. Pueros vero
et magnos unctionibus calidis liberas, oxiracroceum vel ceroneum,
nimis juvat. Mulieribus crispellas facias de salvia, paritaria vel ruta
vel artemisia cum oleo et farina, eisque tribuis ad comedendum,
et etiam supradicta multum juvant. Dietentur digestibilibus cibis
qui ventositatem non generet, ut sunt pulli, caro porcina et arietina
annualis; tamen illam carnem comedant que ossibus
adheret.
De yliaca passione. — Incurrunt isti iliacam passionem, id est
cum dolore fluxum ventris sanguineum; unde prius stomacus confortandus
est cum gariofilato vel diamargariton vel diaprassio vel
attanasia; et si dederis a principio, magis proderit. Trifera magna
quantum huic passioni valeat manitestum est.
De dolore ventris ex potione.— Dolor ventris accidit ex potione in
stomaco vel in intestinis flegmate coadunante, et propter magnam
opilatione ab intestinis ad exteriora exire non valente. Ducatur
statim eger ad balneum et aquam calidam potet; quibus non subvenientibus,
clisteribus subvenias.
Cura de morsibus lumbricorum — Ex morsibus lumbricorum similiter
venter dolet, quod cognoscitur ex mordicationibus ventris;
quo comperto, absinthium et centauream minorem in aceto forti
bullias, et spongia intincta sepissime loco dolenti superponas.
De ventositate. — Item ex comestione rapistri exosa nascitur ventositas
que membra distendendo intolerabilem dolorem ventris procurat;
confestim stercus bovinum in aceto bullimus et petia dolenti
loco superponimus et sepe mutamus.
Item de eodem. — Item ex comestione cujusdam piscis qui barbus
dicitur ventositas generatur et dolorem infert, cui sic obviamus:
oleum cum sale bullimus et in eo spongiam intitigimus et dolentem
locum sepe visitamus.
De dissinteria. — Amplius dicendum est quidem de dissinteria
que tria loca dicitur occupare, stomacum et gracilia intestina
et alia inferiora. Cum autem de materia patiuntur stomaci, hec sunt

Torna all'inizio