Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 516


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de evacuatione caritatis per gloriam; et circa hoc quaeruntur
quatuor: 1. Utrum fides et spes evacuentur gloria adveniente; 2. Utrum caritas;
3. Utrum ordo caritatis; 4. Utrum scientia.
ARTICULUS 1
Utrum fides evacuetur in patria
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fides non evacuetur. Fides enim est fundamentum spiritualis
aedificii. Sed fundamentum immobile manet, quidquid superaedificetur. Ergo
fides non evacuatur adveniente gloria.
2. Praeterea, nihil expellitur nisi a suo contrario. Sed gloria non est contraria
fidei. Ergo adveniente gloria non evacuatur fides.
3. Praeterea, perfectum et imperfectum circa ea quae sunt diversa specie, bene
se compatiuntur in eodem, sicut quod homo habeat perfectam geometriam, et
imperfectam grammaticam. Sed visio gloriae et fides sunt alterius speciei. Ergo
visio gloriae non expellit fidem.
4. Praeterea, opinio et scientia habent se sicut cognitio perfecta et imperfecta;
et similiter cognitio matutina et vespertina in Angelis. Sed in hominibus manent
simul scientia et opinio; et in Angelis simul cognitio matutina et vespertina.
Ergo fides manet cum visione patriae.
SED CONTRA est quod Apostolus dicit 1 Corinth. 13.
Praeterea, fides est non apparentium. Sed in patria nihil erit non apparens
eorum quorum est fides. Ergo ibi fides non erit.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod nec spes evacuetur. Quia sicut se habet spes ad bona,
ita se habet timor ad mala. Sed in damnatis semper manebit timor servilis.
Ergo et similiter in beatis manebit spes.
2. Praeterea, Eccli. 24, 29: «Qui edunt me adhuc esurient»; et loquitur de fruitione
divinae sapientiae quae erit in patria. Sed esuriens expectat aliquid in futurum.
Ergo sancti expectabunt aliquid in futurum etiam de praemio substantiali.
3.Praeterea, in fide quae evacuatur, invenitur aliquid commune fidei et gloriae,
scilicet visio. Sed non invenitur aliquid in spe quod possit in patria esse: quia
id quod est substantia spei, est expectatio, quae non manebit in patria. Ergo
videtur quod non evacuetur spes.

Torna all'inizio