Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 85


pinguedine tumefactus quod uix seipsum ducere poterat aut stare
multum erectus, animosus multum sed multa superbia ceruicosus,
letari non nouit, et semper erat ex nimiis cogitacionibus curiosus.
Machaon uero fuit equali forma compositus, dum non esset multum
longus nec multa breuitate correptus, superbus tamen, animosus
multum, nudatus fronte caluicie, et qui nunquam de die dormiuit.
Briseyda autem, filia Calcas, multa fuit speciositate decora, nec
longa nec breuis nec nimium macillenta, lacteo perfusa candore,
genis roseis, flauis crinibus, sed superciliis iunctis, quorum iunctura,
dum multa pilositate tumesceret, modicam incouenienciam presentabat.
Multa fulgebat loquele facundia; multa fuit pietate
tractabilis. Multos traxit propter suas illecebras amatores multosque
dilexit, dum suis amatoribus animi constantiam non seruasset.
Preter hos et alios maiores scripsit idem Dares in Grecorum auxilium
Persarum regem in multa uenisse militum comitia, cuius colorem
et formam inter ceteros non omisit. Scripsit enim eum fuisse
magne stature, vultum habuisse pinguissimum, faciem lentigi<n>osam,
capillos et barbam uelud igneam rubicundam.
De illis autem qui fuerunt in Troia idem Dares formas suo stilo
descripsit. Scripsit enim regem Priamum longe fuisse stature,
gracilem et decorum, uocem habuisse depressam, hominem strennuitatis
multe et cibos ualde diluculo affectantem, virum intrepidum
et absque timore et blandicias hominum habentem exosas.
Fuit enim in suis sermonibus omnino veridicus; iusticiam coluit.
Sonos musicos et canciones amoris libenter audiuit. Nec fuit rex
alius qui maiori honore suos commilitones amasset et maiorum
donorum affluencia ditasset eosdem. De filiis itaque regis Priami
nullus fuit qui tanta animositate vigeret sicut primogenitus eius
Hector. Hic fuit ille qui suo tempore omnes alios in uirtutis potencia
superauit. Parum uero erat balbuciens in loquela. Habuit
membra durissima, sustinencia pondera magna laborum. Magnus
erat in forma. Nunquam tanti uigoris uirum Troya produxit
neque magnanimum, multa repletum nube pilorum. Nunquam
uerbum iniuriosum aut indecens ab ore eius exiuit. Nunquam sibi
extitit tediosum laboribus incumbere preliorum. Nullis enim
sudoribus bellicis lassabatur. Nunquam legitur aliquis in aliquo

Torna all'inizio