praedicaretur pluraliter; quod vero ad personam, singulariter. Et quamvis
summa sit unitas trium personarum propter essentiae simplicitatem, non est
tamen inconveniens ut Pater et Filius ad invicem non habeant aliquam unitatem
quae in creatura aliqua invenitur, scilicet personalem, cum sint vere particulariter
distincti. Tamen sciendum, quod hoc verbum «sum, es, est», non solum
pluraliter praedicatur propter pluralitatem suppositorum realiter distinctorum,
sed etiam propter pluralitatem suppositorum locutionis. Dicimus enim in divinis,
quod persona et essentia sunt sic vel sic, quamvis persona et essentia ibi
nullo modo realiter differant. Multo ergo magis praedicaretur hoc verbum
«sum, es, est», de Iesu et Petro pluraliter, cum differrent secundum rem propter
diversitatem naturarum; quamvis non sint diversa supposita.
Ad quintum dicendum, quod terminus in praedicato positus tenetur formaliter,
quod non est necessarium de termino ad quem terminatur actus alicuius verbi;
et ideo cum dicitur, «Dei Filius est duo homines», importatur pluralitas formarum
seu naturarum; cum autem dicitur, «Filius Dei assumpsit hominem», ly
«hominem» non tenetur formaliter: unde magis stat pro supposito hominis
quam pro natura suppositi; et ideo non est simile.
EXPOSTIO TEXTUS
«Plenitudo temporis». Sciendum, quod tempus Incarnationis dicitur tempus
plenitudinis multis de causis. Primo propter perfectionem universi, quia tunc ad
maximam completionem universum venit quando omnes creaturae in homine ad
suum principium redierunt, humana natura a Deo assumpta; sicut ponitur
Ephes. 1, 10: «In dispensatione plenitudinis». Secundo propter abundantiam
gratiae quae tunc propalata est: Ioan. 1, 16: «De plenitudine eius omnes accepimus».
Tertio propter adimpletionem legis: Matth. 5, 17: «Non veni solvere
legem, sed adimplere». Quarto propter magnitudinem eius quod in illo tempore
accidit: quia in illo tempore natus est Dominus temporis, et ita factum est aliquid
maius tempore, quod tempus implevit. Quinto, quia tempore illo impletum
est quod Deus ab aeterno praevidit, et quod ante per suos Prophetas praedixerat;
Roman. 1.
«Factum de muliere». Contra. In symbolo dicitur: «Genitum, non factum».
Praeterea, mulier corruptionem importat. Sed Christus de incorruptissima
Virgine natus est. Ergo inconvenienter dicitur: «Factum de muliere».
Sed dicendum ad primum, quod Filius Dei secundum divinam naturam nullo
modo factus est, sed genitus: sed secundum humanam naturam quam assumpsit,
creatura quaedam est. Non tamen Christus potest dici proprie factus simpliciter
loquendo: sed dicitur Filius Dei factus homo.
|
|