QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de partibus virtutum cardinalium; et circa hoc quaeruntur
quatuor: 1. De partibus prudentiae; 2. De partibus temperantiae; 3. De partibus
fortitudinis; 4. De partibus iustitiae.
ARTICULUS 1
An memoria praeteritorum, intelligentia praesentium,
et providentia futurorum sint partes prudentiae, sicut dicit Tullius
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod partes prudentiae a Tullio male assignentur. Dividit enim
prudentiam in memoriam praeteritorum, et intelligentiam
praesentium et providentiam futurorum. Providentia enim, secundum
Philosophum in 6 Ethic., non se extendit ultra humana bona. Sed intelligentia
est etiam divinorum. Ergo non potest esse pars prudentiae.
2. Praeterea, ad prudentem, ut dicitur in 6 Ethic., praecipue pertinet
bene consiliari. Sed consilium non est de praeteritis. Cum igitur memoria
sit praeteritorum, videtur quod memoria non sit pars prudentiae.
3. Praeterea, providentia idem videtur quod prudentia. Ergo non debet ei assignari
ut pars.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. A quibusdam assignantur partes prudentiae «providentia, cautio,
circumspectio, docilitas»; et videtur quod male. Quia ad quemlibet actum prudentiae
omnia oportet praedicta concurrere. Sed habitus distinguuntur per
actus. Ergo non sunt virtutes distinctae ab invicem.
2. Praeterea, «docilitas» est ex natura. Sed prudentia est virtus acquisita, vel
infusa. Ergo non debet poni pars eius.
3. Praeterea, cavere oppositum pertinet ad quamlibet virtutem. Ergo «cautio»
non debet poni magis pars prudentiae quam aliarum virtutum.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. Philosophus, in 6 Ethic., adiungit prudentiae tres, scilicet
«eubuliam, synesim, et gnomen»; et videtur quod male. Quia ipse dicit in
eodem lib. quod prudens est totaliter consiliativus. Sed eubulia, ut ipse dicit, est
bona consiliatio. Ergo «eubulia» idem est quod prudentia, et non pars eius.
|
|