Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 148


neque incredibile, quia non exeunt de vase, cui dominetur
mendatium, quod est fermentum putribile. Nisi credideritis,
non intelligetis
, neque enim ante cognitionem causę
iudicium inferre debetis. Credite ergo, et invenietis et gaudium
magnum inde accipietis.
CAP. XVII.
KAROLUS HEINRICO BOAT HEC UT AMICUS
AMICO:
„SAXA DIU FREGI, PEDIBUS FRAGMENTA SUBEGI.
SIC, SIC VICTOR ERIS, SI CREBRO SAXA TERIS,
CESAR, HYMAGO MEA, SUB QUO TREMIT ORBIS
HYDEA.
VOS DUO, VOS MAGNI, VOS FORTES, VOS VELUT
AGNI,
VOS CELEBRAT MUNDUS, TU TERCIUS, ILLE
SECUNDUS.

QUI CUM SAPIENTIBUS graditur, sapiens est; qui vero cum stultis,
eorum similis efficitur
, sicut in libro regum de Roboham

1



5




10




15



Torna all'inizio