festum Omnium Sanctorum dimiseram ibi vivos. Et quando
recessi de Ianua, erat iuxta sacristiam quedam amigdalus florida,
et in Provincia inveni fructus huius arboris grossos cum cortice
viridi. Inveni etiam fabas grossas recentes in tecis.
Quod papa Innocentius quartus revocavit fratrem Iohannem qui ibat in Hispaniam,
quia volebat eum in Greciam mittere pro conversione sive reconciliatione
Grecorum.
De familiaritate quam papa Innocentius II ostendit fratri Iohanni de Parma,
et quomodo misit eum ad Grecos cum bona societate.
Post prandium vero arripui iter, ut irem ad generalem ministrum,
quem post dies convenientes Avignioni inveni, quia redibat
ab Hyspania revocatus a papa Innocentio quarto, qui morabatur
Lugduni, ut mitteret eum ad Grecos, de quibus erat spes ut mediante
Vattacio cum Romana Ecclesia reconciliari deberent. Est
autem Avignio civitas in Provincia iuxta Rodanum, in qua processu
temporis frater Bonagratia, generalis minister, ultimum
diem clausit. In qua civitate diversis temporibus pluries fui.
Post hec ivi Lugdunum cum generali ministro. Et cum fuimus
Vienne, invenimus nuntium Vattacii, quem miserat ad papam
pro generali ministro. Hic erat ex Ordine fratrum Minorum et
dicebatur frater Salimbene sicut et ego, et erat Grecus ex uno
parente et Latinus ex altero; et optime loquebatur Latinis verbis,
cum clericam non haberet; optime etiam in vulgari noverat
Grecam et linguam Latinam. Quem generalis assumpsit et duxit
Lugdunum.
Cumque accessisset generalis ad papam, suscepit eum papa ad
osculum oris et dixit sibi: «Parcat tibi Deus, fili, quia multum
stetisti. Quare non venisti eques, ut cicius venires ad me? An
quia equitaturas et expensas dare non possum, ideo dimisisti?».
Cui frater Iohannes respondit: «Pater, satis celeriter veni visis
litteris vestris, sed fratres, per quos transibam, michi impedimento
fuerunt». Cui papa dixit: «Utiles habemus rumores, scilicet
quod Greci reconciliari velint cum Romana Ecclesia; quapropter
volo quod vadas ad eos cum bona societate fratrum
|
|