dum modo clamore id fiat. 
XL. De incendiariis 
Qui dolose domum incenderit capitis pena plectatur, velud  
incendiarius. 
In maleficiis voluntas spectatur non exitus; nichil enim interest occidat  
quis an mortis causam prebeat. 
XLI. De precipitatoribus 
Qui de alto se ipsum precipitat, et hominem occiderit, et ramum  
incautus prohiciens, non proclamaverit, seu lapidem ad aliud iecit, hominemque  
occidit, huic pene non succumbit. 
XLII. De poculo 
Mala et noxia medicamenta, ad alienandos animos, seu venena  
quis dederit, vendiderit, habuerit, capitali sententia feriatur. 
Poculum amatorium, vel aliquem cibum noxium, quisquis instruxerit,  
etiam si neminem leserit, impunis non erit. 
XLIII. Si iudex litem suam fecerit. 
Iudex si accepta pecunia reum quem criminis et mortis fecerit, capitis  
periculo subiacebit. 
Si iudex fraudulenter atque dolose sententiam contra leges protulerit,  
auctoritate iudiciaria inrecuperabiliter cadat, notetur infamia, rebus eius  
omnibus publicatis. Quod si ignorantia a iuris sententia oberraverit,  
ferens iudicium pro simplicitate animi manifesta, regie misericordie et  
providentie subiacebit.
  |  
  |