Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 473


Silatum . antiqui pro eo, quod nunc iantaculum dicimus, appellabant,
quia ieiuni vinum sili conditum ante meridiem
obsorbebant.
Struppi vocabantur in pulvinaribus fasciculi de verbenis
facti, qui pro deorum capitibus ponebantur.
Secespita cultrum ferreum, oblongum, manubrio eburneo,
rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque fixum,
clavis aeneis, aere Cyprio, quo flamines, flaminicae, virgines
pontificesque ad sacriticia utebantur. Dicta antem est
secespita a secando.
Secivum libum est, quod secespita secatur.
Suffimenta dicebant, quae faciebant ex faba milioque molito
mulso sparso. Ea dis eo tempore dabantur, quo uvae
calcatae prelo premebantur.
Serpsit antiqui pro serpserit usi sunt. Inde serpulae dictae,

Torna all'inizio