suscepimus, quas tantus pater et tam familiaris  
amicus noster, ut diximus, affectuosissime  
porrigebat miras et ineffabiles nobis pro  
parte summi pontificis et cardinalium omnium  
generaliter et specialiter ex consummatione pacis  
inter nos et Ecclesiam gratiam promittens,  
expressim adjiciens ex stipulatione  
nobiscum contracta solenniter repromittens,  
quod Simonem comitem Theatinum,  
et alios milites nostros Theutonicos,  
necnon et Latinos, Viterbienses omnes, quos  
in castro Viterbii, pro fide nostra pugnantes,  
religiosa perfidia tenebat inclusos, [cum omni  
salute corporum et indemnitate rerum]  
nobis restituere deberet: et quod Viterbiensibus  
praedictis in civitate morantibus et ad  
nos exire volentibus seu etiam aliis civibus  
civitatis ejusdem, quae caeterorum  
suorum civium communicare perfidia recusantes,  
ad nos pridem exiverant, nulla prorsus  
in personis aut rebus injuria, seu molestia  
inferretur. Nunc audite qualiter omnia  
supradicta sunt nobis ex foedere promisso  
servata. Inprimis tam comes, quam Theutonici  
supradicti milites, et alii de regno  
Siciliae rebus ipsorum omnibus violenta praedonum  
Romanorum et Viterbiensium manu  
in praedam direptis vis potuerunt vivi  
de castri septis jaculantium et lapidantium manibus  
ipso Cardinali Othone praesente nec contradicere 
  |  
  |