ipsarum amputatio pervenisset, cogitaverunt
quod usque ad muros civitatis exercitus, totam aequaret,
pari desolatione, contratam. Unde, quia
bonorum exteriorum damnificatio damnum quodlibet
excellebat, et jactura vinearum potior erat
eis, quam rex Carolus civitati et civibus ultra
posset inferre, statim, ut eorum opera pravis
inimicorum operibus responderent, omnes tritas
et galeas numero plusquam LXX, quae contra
Graecos pro futuro regis passagio creditae fuerant
Tertianatui Messanae, ausi melius in afflictis
confidere rebus, igne supposito succenderunt.
Mutatis ad haec jam tertio castris, appropinquat,
imo se contiguat totus exercitus civitati,
ac burgum Sanctae Crucis, ubi erat fere pars
habitationum hominum de Messana, silentiosum
et vacuum personis ingreditur, omnesque ipsius
burgi domos et casas complent castra tanti exercitus,
et rex tentorium suum tendit super ecclesia
fratruum Praedicatorum, ubi quaedam eminentia
est jugorum; multique provide credunt,
quod si civitati, quae antiquis parvis debilibus
et ruinosis muris erat, ab illo latere exercitus
modo aliquo ... potuissent, et cum obsessis ......
intentare, praesentialiter mortem omnia viderentur.
Rex tum mandavit, quod nec aggressus, nec
insultus daretur aliquis civitati. Opinabatur enim
quod Messanenses inductione legati Sedis
apostolice, qui convenerat in exercitu cum eodem,
statim sine difficultatis et dilationis obstaculo
sua mandata reciperet, et pareret regiae ditioni.
Compatiebatur forsan rex desolationi civitatis
insignis, nec volebat quod tot immanes
manus exercitus civium onustarentur exuviis, si
casu accidente caperetur, sicut poterat, et dicebatur,
ipsa civitas per insultum.
Intrat ergo civitatem legatus pacifer, statimque
cives metu letitiaque percussi, eidem legato,
tamquam apostolicae Sedis nuntio, claves terrae
tradunt, ac ipsius terrae nomine romanae Ecclesiae
dominatum supplicantes et petentes quod pro
parte romanae Ecclesiae proponatur aliquis, qui
praesit civitati et populo, et regales recipiat
cum integritate proventus. Verum, quia legatus
fuerat per regem instructus, ut cum Messana
nulla pacta pollicitationis alicujus foedere roboraret,
sed praecise sine stipulatione pactorum
eos ad sua mandata reciperet, ac eis misericordiam
et condignam indulgentiam promitteret in
delictis, populo civitatis apud ipsum legatum instante
suppliciter, ut exercitum ab obsidione faceret
removeri, et eos ad mandata Ecclesiae receptos
per aliquem praepositum ipsius Ecclesiae
nomine regi faceret et tutari; legatus contra instabat,
et populo suadebat, quod dum rex esset
misericors erga eos, qui titionem suae iracundiae
contra civitatem Messanam non erexerat, sed ad
illos tantum, qui Gallicos immaniter trucidarunt,
ipsius Messani regis obedire mandatis ultro
|
|