Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

141


deinde possidentes, atrociores facti Grecis, Saracenis ferociores,
imo deiectis prioribus surrexerunt principes ipsi.
18. Heinricus vero, quid de reliquo gesserit, quomodo
Troiam nobilem Apulie civitatem obsederit, qualiter marchiones
Italie quatuor Ugonem, Azonem, Adelbertum et
Obizonem captione una constrinxerit, recitare non expedit,
dum in fortitudine eius omnis terra contremuit, usque
adeo, ut, si qui repperti fuerint Ardoini favisse partibus,
aut fugerent aut deditionem facerent. E quibus Astensis episcopus
propria relicta sede Mediolani usque ad obitum
latuit. Dederat enim imperator vivente ipso et abiecto episcopatum
cuidam Olderico, fratri Mainfredi marchionis
eximii. Quod factum archipresul Arnulfus vehementer

Torna all'inizio