Salimbene de Adam: Cronica

Pag 138


ne sis rex super Israel. Et infra: Scidit Dominus regnum
Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te
. Iste melior
Saule est ille de quo Paulus dicit in Actibus XIII: Et amoto illo,
scilicet Saule, suscitavit illis David regem, cui et testimonium perhibens
dixit: Inveni David filium Iesse virum secundum cor meum,
qui faciet omnes voluntates meas
. Sane de Saule dicit Dominus
Iudaico populo, Osee XIII: Dabo tibi regem in furore meo et auferam
in indignatione mea
. De David autem dicit Ps.: Inveni David
servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur
ei, et brachium meum confortabit eum. Nichil proficiet
inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam
a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam.
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine
meo exaltabitur cornu eius
. Ecce quomodo unum humiliavit et
alterum exaltavit, quando elegit David servum suum et sustulit
eum de gregibus ovium, depost fetantes accepit eum pascere Iacob
servum suum et Israel hereditatem suam. Et pavit eos in inocentia
cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
.
Secundo, in uno et eodem homine, ut patet in Nabuchodonosor,
de quo dicitur, Dan. IIII et V, quod propter superbiam
suam humiliavit eum Deus eiciendo a regno. Sed postquam
cognovit potestatem esse celestem, et quod dominatur
Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud et humilimum
hominem constituet super eum
, exaltatus fuit et restitutus
in regnum. Unde ait Dan. IIII: Et in regno meo constitutus sum,
et magnificentia amplior reddita est michi
. Et hoc est quod dicitur
Iob VIII: Tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum et Omnipotentem
fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit
ad te et pacatum reddet habitaculum iustitie tue, in tantum
ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
.
Item Iob XI: Si iniquitatem que est in manu tua abstuleris a te,
et non permanserit in tabernaculo tuo iniustitia, tunc levare poteris
faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis. Miserie
quoque oblivisceris et quasi aquarum que preterierint
non recordaberis.
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et cum
te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. Et habebis fiduciam, proposita

Torna all'inizio