presumat. Si quis igitur huius nostri precepti confirmacionem,
seu munburdi tuicionem aliquando infringere conatus fuerit,
sciat se compositurum auri obtimi libras centum, medietatem Camere
nostre, et medietatem parti predicti monasterii. Quod ut
verius credatur, diligenciusque ab omnibus observetur, manibus
propriis roborantes anulo nostro subter insigniri iussimus. Signum
domni Ottonis invictissimi imperatoris [M]. Ambrosius cancellarius,
ad vicem Huberti episcopi et archicancellarii, recognovi, et
subscripsi. Data pridie kalendas iulias, anno Dominice incarnacionis
.DCCCCLXVII., imperii vero domini Ottonis serenissimi Cesaris
.VI., indiccione .X. Actum in montem, ubi Stafulo regis dicitur,
in Dei nomine feliciter, amen.
PRECEPTUM INCLITUM DE PINNE OTTONIS IMPERATORE.
(IN nomine Sancte, et Individue Trinitatis. Otto, divina favente
clemencia, imperator augustus. Omnium Sancte Dei Ecclesie,
ac nostrorum, presencium scilicet ac futurorum noverit universitas,
qualiter quidam venerabilis abbas cenobii Christi Martiris
Vincencii, sito in finibus Beneventanis, nomine Paulus, ob nostram
|
|