Petrus Damiani: Opera poetica

Pag 72


XCV. EPITAPHIUM LODOICI SANCTI PRESBYTERI.
Vir Domini clauso iacet hoc Ladoicus in antro,
Cui sine carnificum fit nece martyrium.
Vinum respuerat, panem non prorsus edebat;
Hebdomas binum sic dabat una cibum.
5 Ordine diuerso pictor fuit atque sacerdos;
Obtulit ex aequo munus utrumque Deo.
Lux oriens urbi, lux omni claruit orbi;
Arsit et incendit, iuit et ire dedit.
Ecclesiae speculum, uiuus lapis, hostia, templum,
10 Nos precibus releua, quos mala nostra grauant.
XCI. ALVID EPITAPHIUM.
Quod nunc es, fuimus; esquod sumus, ipse futurus.
Hic sit nulla fides, quae peritura uides.
Friuola sinceris, praecurrunt somnia ueris;
Succedunt breuibus saecula temporibus.
5 Viue memor mortis, quo semper uiuere possis.
Quicquid adest, transit; quod manet, ecce uenit.
Quam bene prouidit, qui te, male munde, reliquit,
Mente prius carni quam tibi carne mori.
Caelica terrenis, prefer mansura caducis.
10 Mens repetat proprium libera principium.
Spiritus alta petat, quo prodit fonte, recurrat;
Sub se despiciat, quicquid in ima grauat.
Sis memor, oro, mei, cineres pius inspice Petri;
Cum prece, cum gemitu dic:«Sibi parce, Deus».

Torna all'inizio