Hec est illa Campnis et ista est illa Memphis. de quo legitur in
Psalmo: Qui fecit signa et prodigia in campo Taneos. quod in illis
partibus Deo misit decem plagas super Egiptum. ut habetur Exodi Vijº
capitulo usque ad Xijum.
Modicum longe a Memphis versus meridiem. sunt ruine magne alicujus
magne et antique civitatis. et appellatur locus ille Pharamia.
forte a Pharaone dicta. et dicitur. quod fuit Ramasse. ubi Moyses. cum
omni populo congregatus. recessit de Egipto: unde dicitur Exodi Xijº.
quod profecti sunt filii Israel in Sochoth sexcenta fere milia peditum
virorum absque parvulis. etc.
De Damiatha vero. sive Memphis. perveni ad Campnis. distans a
Damiatha per LX miliaria. super litus maris scita. parva civitas. sed
antiqua. et regio pulchra. et vocabatur antiquitus terra Jessen. de qua legitur Genesis XLijº quod fratres Joseph. fiIii Jacob. petientur a Pharaone.
dicentes: Petimus ut nos servos tuos jubeas esse in terra Jessen. quod terra erat
pro animalibus. et ipsi pastores ovium erant: ideo dicitur in eodem libro e
cap.º quod Joseph dedit possessionem in optimo terre solo Ramasses primum
et fratribus. ut preceperat Pharao: nam Ramasses. que Pharamia dicitur
sive Pharma. est intus Memphis et Campnis. et sic habuit illam pulchram
regionem Damiathe. Ramasse et Jessen. que sunt in meliori scitu Egipti.
De Campnis veri recedens. perveni ad unum magnum casale seu villam.
que vocatur Cachia. distans a Campnis per unam dietam. in
via que directe de Asyria et Palestina vadit ad totam Egiptum. et recipitur
magnum theloneum de omnibus infinitis camelis transeuntibus: et
audivi a Saracenis et Christianis. quod quasi infinitam pecuniam valet illud
theloneum. ultra quam trecenta milia florenorum annuatim. cum omnia.
que ingrediuntur ed egrediuntur de Egipto. transeant per illam Cathyam.
per terram euntia.
De Cathia vero recedens iiijº diebus per terram sabulosam. perveni ad
Gazaram civitatem. de qua recessi. dum ire volui ad Sanctam
Katherinam. Et sic sciendum est. quod tantum distat Gazara a monte
|