Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 10


multorum nequitia me in diem reddidit firmiorem.
Quod si privatorum, quibus parvula licent, qui legibus
coercentur, maxima pars vitiorum mole urgentur, quid
in tanta dominorum licentia, quibus pro lege est appetitus,
putas contingere? Itaque, ut eodem redeat unde 5
nostra defluxit oratio, mea quidem sententia est, hos
vestros principes - hoc enim nomine imperatores, reges,
duces ceterosque qui aliis dominantur comprehendi
volo - etiam si boni sint, et esse et censeri recte
posse infelices ac miseros, quantumvis fortune obtegantur 10
bonis. Nam mali nullo modo felices erunt, a
bonis vero, propter rerum quas sustinent pondus -
maius enim Athlante onus ferunt - propter infinitas
curas, molestias, anxietates, labores quibus cruciantur,
omnis felicitas abest. At multi felices existimantur: 15
obumbrat enim ampia fortuna multorum vulnera et cicatrices.
Nos autem non existimationem vulgi, sed veritatem
querimus, que piane dictitat nullam felicitati cum
principibus esse societatem».
19 «Nimis quidem in arcto, Nicolae» Carolus inquit 20
«hos circumscribis, vel potius proscribis, ita ut
neminem tibi assensurum putem. Quis enim tibi concesserit,
multos, ex priscis illis qui a suis dicti sunt, non
fuisse felices? Enumerari enim plures possunt, quos
sua etas felicissimos iudicavit. Verum, quandoquidem 25
et estus diei est et otium superest, discutiamus paulum,
Nicolae, si libet, et id colloquendi causa, utra sit verior
ac probabilior sententia. Tu principes infelices et eorum
vitam miseram putas, ego contra felices iudico ac
beatos». 30
20 Hic arridens Nicolaus: «Hic noster Carolus»
inquit «aperte somniat et secus ac sentit loquitur.
Quomodo enim viro doctissimo licet dicere, eos esse

Torna all'inizio