ARTICULUS 3
Utrum peccatum convenienter dividatur in mortale et veniale
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum inconvenienter per mortale et veniale dividatur. Ea
enim quae in infinitum differunt, in uno genere non conveniunt, sicut creator et
creatura, ens et non ens. Sed veniale et mortale sunt huiusmodi; cum uni
debeatur poena temporalis, alteri aeterna, ut patet in littera. Ergo peccatum
per haec duo dividi non debet.
2. Praeterea, determinatio diminuens de ratione eius cui additur, infert oppositum
eius: bene enim sequitur: est homo mortuus: ergo non est homo. Sed veniale
est determinatio diminuens de ratione peccati: ex hoc enim quod peccatum
est, est dignum poena, et non venia. Ergo veniale peccatum non debet condividere
peccatum contra mortale, sicut nec animal mortuum condividit animal contra animal
vivum.
3. Praeterea, divisio omnis debet fieri per opposita. Sed veniale et mortale non
sunt opposita, cum se simul compatiantur. Ergo inconvenienter peccatum per
mortale et veniale dividitur.
4. Praeterea, culpa opponitur gratiae. Sed veniale non opponitur gratiae, quia
stat simul cum ea. Ergo veniale non est peccatum, et sic non debet dividere
genus peccati contra mortale.
5. Praeterea, in omni peccato est aversio ab incommutabili bono tamquam formale.
Sed veniale non habet aversionem a bono incommutabili: quia peccans
venialiter non avertitur a fine ultimo, sed viae inordinate inhaeret. Ergo veniale
peccatum non proprie est peccatum; et sic idem quod prius.
SED CONTRA, 1 Ioan. 1, 8: «Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, et veritas in nobis non est». Constat autem quod non loquitur de mortali
peccato, quia sine illo sunt sancti. Ergo oportet ponere peccatum veniale.
Praeterea, dispositio et habitus ad eamdem speciem qualitatis pertinent; unde
invenitur scientia dispositio et habitus. Ergo oportet a simili quod in peccato
inveniatur aliquid quod se habet per modum dispositionis, et aliquid quod
habet perfectam rationem peccati. Dispositio autem ad peccatum mortale, est
peccatum veniale. Ergo mortale peccatum oportet supponere veniale.
Solutio
Respondeo dicendum, quod est duplex modus dividendi commune in ea quae
sub ipso sunt, sicut est duplex communitatis modus. Est enim quaedam divisio
univoci in species per differentias quibus aequaliter natura generis in speciebus
participatur, sicut animal dividitur in hominem et equum, et huiusmodi; alia
|
|