INCIPIT LIBER TERTIUS
Quoniam quidem arduas res clarosque triumphos duorum procerum, Guiscardi videlicet
ducis et Rogerii, Siciliae comitis - nunc vero sejunctim, nunc vero segregatim, prout quos
fecerunt - nos scripturos repromisimus, limpidioris poëtriae si esset mihi unda, aestuandum
foret, ut res, quae in seipsis nobili memoria clarent, nobilioris philosophi penna chirografaret,
ne limpidissimus liquor, dum ad hauriendum porrigitur, foetore incultioris vasis etiam ab
ipsis sitientibus abhorreatur. Sed, quoniam non omnes aureis fistulis, paupertate prohibente,
ad potandum utimur, interdum plumbea fistula, dulcis liquor usque satis degustaturi. Unde
et lector quisquis historiae seriem perscrutari tentat, non phalerata verborum commenta, sed
pompales triumphos memorandorum virorum attendat. Quae enim inseruntur, non meae vel
tuae laudi, sed illorum, qui faciendo meruere, subtitulantur.
Sed quoniam ex edicto principis tempus scribendi imminet, quod neglegendo hactenus
minus potatum est, ad fontem quo hauriam, unde limpidius eructetur, recurrere ipsius principis
urgens festinantia prohibet.
I. - Igitur famosissimus Siciliae princeps, Rogerius, duce frate, expeditione - postquam
Panormum adeptus est - soluta, a Sicilia versus Calabriam et Apuliam, ut suas utilitates
exsequeretur, digrediente, in Sicilia remanens, exercitus recedentis fratris minimam
partem praemiis, promissionibusque illiciens, ex consensu eiusdem ducis sibi retinuit. Siciliamque
debellare ex omni parte aggrediens, jugi incursione non minimum lacessivit; et quamvis
hactenus dum in his, quae adquirebat, cum fratre participaturus, ad plenum strenue egerit,
nunc cuncta, quae adquireret, suae sorti cedere certus, quasi leo exhauriens praedaeque
avidus, quietis impatiens, omnia circumire, periculosioribus incoeptis primus adesse, nihil intentatum
relinquere patiebatur. Anno Dominicae incarnationis MLXXII, duo castella, unum
apud Paternionem ad infestandam Cathaniam, alterum vero apud Mazariam ad debellandam
adjacentem provinciam firmavit.
Dux vero a Sicilia in Calabriam veniens, apud Russanum, eiusdem provinciae urbem,
dolentibus incolis, castellum firmavit.
|
1
5
10
15
20
25
|