Ad tertium dicendum, quod necessitas moriendi non solum venit in humanam
naturam ex peccato, sed etiam alias potuisset esse in humana natura, ut supra
dictum est: et ideo Christus potuit hunc defectum assumere sine peccato, et
alios huiusmodi.
Ad quartum dicendum, quod Magister voluit supra excludere a Christo necessitatem
patiendi ratione personae.
Ad quintum dicendum, quod corpore Christi fuit secundum quid potentior clavus
et lancea: inquantum scilicet clavus fuit durus, quod pertinet ad potentiam
naturalem; et caro Christi mollis, quod pertinet ad naturalem impotentiam,
secundum Philosophum in praedicamentis.
ARTICULUS 3
Utrum necessitas moriendi vel patiendi
subsit in Christo voluntati humanae
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod necessitas patiendi vel moriendi subfuerit in Christo voluntati
humanae. Nihil enim sequitur ad voluntatem praecedentem, nisi quod voluntati
subest. Sed Damascenus dicit in 3 lib. de Fide, quod naturalia in Christo
sequebantur ad voluntatem. Ergo si necessitas moriendi fuit in Christo aliquo
modo naturalis, suberat voluntati Christi.
2. Praeterea, sicut inferiores vires sunt sub ratione, ita corpus est sub anima.
Sed inferiores vires in Christo obediebant et omnino subiiciebantur voluntati
rationis. Ergo et corpus quantum ad omnia quae in ipso accidere poterant, subdebatur
voluntati animae.
3. Praeterea, Avicenna dicit, quod animae alicuius spiritualis
viri magis obedit materia quam contrariis agentibus in natura. Sed anima
Christi maxime fuit spiritualis. Ergo cum mors in corpore eius acciderit ex aliquo
agente contrario, videtur quod voluntas eius humana poterat repellere
mortem in illis passionibus inductam.
4. Praeterea, ex voluntate sua humana per gratiam sanitatis, quam abundantissime
habuit, aliis sanitatem conferebat, sicut Matth. 8, 3, dicit leproso: «Volo;
mundare». Sed non minus poterat in corpus proprium quam in alienum. Ergo et
poterat secundum humanam suam voluntatem praeservare corpus a laesione et
morte.
5. Praeterea, maior virtus fuit in anima Christi quam in qualibet alia creatura.
Sed aliqua virtus creaturae potest praeservare corpus a morte, sicut lignum
vitae. Ergo multo fortius poterat hoc anima Christi.
|
|