Gaufridus: Summa de arte dictandi

911


cum rithmorum modulationibus sibi retineant speciale, ut quando
aliqua dictio desinit in uocalem, sequens dictio non incipiat ab eadem uocali,
nisi punctus interueniat. Viciosum est enim dicere: Ero omni inimico
obuius
, quia uocales uolubiles habent sonos, et facilis est transitus similium
ad similia. Quando uocalis uocali adheret, quandam sonorum
confusionem parit, quod est contrarium nature dictaminum, que dilucida
uolunt esse.
Item uiciosum est a sua prepositione recedere casuali, nisi genitiuus
interueniat. Solus enim genitiuus potest interponi, ut hic: Ad uestre celsitudinis
preces plurimum erubesco: uestrum enim erat precipere, non precari.

Similiter multe alie prepositiones possunt a casualibus disiungi mediante
genitiuo.
Item uiciosum est dictamen quod rithmos uel uersus imitatur. Versum,
ut hic: Vobis, sancte, quidem erubesco scribere, pater. Rithmum, ut hic:
Vestra, clemens domine, nouit celsitudo quod mea pauperies undique me ledit.
Et certe imprudentis dictatoris est uersus et rithmos ad epistolarem
tractatum admittere et stilo quo incepta est non concludere operis
breuitatem. Versus tamen auctorum quandoque ueniam merentur et in
epistola locum habent.
Item uiciosum est illum colorem qui dicitur 'similiter desinens' amplius
quam semel in eadem clausula collocari, quia gerit rithmi uultum: et
non solum a rithmo, sed etiam a specie rithmi abstinendum est.
Item uiciosum est si tres dictiones eandem litteram terminalem habentes
sibi continuentur hoc modo: Mea bona domina me diligit. Tamen
in salutatione e contra fieri licet, quia in ea, sicut in ceteris epistole
partibus, non possunt uerba multipliciter uariari.
Item uiciosum est controuersantibus sententiis quodlibet inuestire
dictamen. Pacata enim usque adeo debet esse sententiarum germanitas,
ne primum medio, medium quoque discrepet imo.
Item uiciosum facit prolatorem uiciosa prolatio, quando puncta
non fiant ubi fieri deberent, quia nichil adeo bene dictatum quin
male narrando possit deprauari. Cautus itaque dictator prouideat ut per
singulas constructiones sue cursum prolationis castiget, et distinctiones
pertinentes ad eundem ordinem construendi proferat et quibusdam
morulis nunc longis, nunc breuibus, nunc eleuata uoce, nunc mediocriter
quiescenti, nunc sono depressiori globos constructionum discriminet
uel disiungat.

Torna all'inizio