Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 408


Ecce fratres veniunt capis elevatis,
Parte fere media brachiis nudatis,
Extractis capuciis, oculis elevatis,
Inceperunt dicere vultibus iratis:
«Cur est accusatio contra justum mota
Cujus est a crimine vita munda tota?
Ejus est confessio nobis bene nota,
Per quam conscientia est a labe lota.»
Fratrum testimonio fuit absolutus
Ille tot sceleribus tantisque pollutus,
Qui non tantum pristinam vitam est sequtus
Sed fuit maioribus culpis involutus.
Inde fuit postmodum facta cantilena
Bonum testimonium bona facit coena,
Fecundique calices et dives crumena:
Ista fratres diligunt et spernunt terrena.
Olim a principio vestitu contenti
Nunc questores olivi, vini et frumenti,
Non sunt ad pecuniam, congregandam lenti.
Si ordo hujus [modi] non esset egressus,
Mundus tot pericula non esset perpessus.
Antequam prosequerer corum excessus
Scio quod millesies (?) pius essem fessus.
Sed sicut de viciis recitavi quaedam
Ita de virtutibus nunc sermonem edam;
Et ipsos offendere nullomodo credam,
Sed per viam mediam ut decet incedam.

Torna all'inizio