Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 241


antiquissimam perspicientes et consuetam cognoscentes indultam
plenius libertatem, perfectius et ipsi illam confirmaverunt
et in perpetuum permanendam corroboraverunt. atque si quis
illam infringere ausus fuerit, cuiuscumque dignitatis sit et quocumque
modo, perenni anathemate feriendum constituerunt. dehinc
quoque extiterunt reges, duces, marchiones, comites et plurimarum
dignitatum personę, qui de suę iure proprietatis Deo
inspirante eidem monasterio concesserunt plurima et firmaverunt
perpetuo inibi permanenda. igitur cum pars Sanctę Marię autentica
scripta et antiquissima pontificum privilegia et regum vel
imperatorum veraciora de omni libertate huic monasterio perpetuo
concessa perlegisset pręcepta, omnibus in eodem placito
audientibus, pars Oddonis e contra fingebat, dicens non posse
prelati cuiusquam ecclesię scriptum vel concessio aut constitutio
valere nisi tantum concessore vivente. quod pars Sanctę Marię
optime defendit cum beati Gregorii doctoris summique pontificis
super hoc auctoritatem ostendit dicentis, ut « privilegia monasteriis
indulta nulla ratione infringi posse, quia qui prędecessoris
institutionem molitur dissolvere, suam quandoque ostendit in hoc
non posse statuere » . itemque ostendit edictum domni Ottonis
Augusti dicentis, ut « regibus et imperatoribus ea quę regni et
imperii sunt, non sit licitum, nisi se viventibus, alicui tribuere,
exceptis ecclesiis, et omne scriptum sive ius aut lex vel consuetudo
quod Dei ecclesiis obsistere videtur in irritum habeatur ».
ergo libertas ecclesiarum in nullo pręgravatur. iterum ostendit
pars Oddonis beati Gregorii dispositionem, qua per partes Italię
locis nominatis ordinaverat defensores sive ministros ut patrimonium
vel suum vel beati Petri apostoli Ecclesię honestissime et
rectissime ac fidelissime non divitibus sed pauperibus et indigentibus
dispensarent. quos etiam non laicos sed clericos censuit
esse debere, sub divini pręcepti interdictione. ad hęc Sanctę Marię
pars sic respondebat: Si unius tantum pontificis temporis dispositione
patrimonii per aliqua Italię loca functa, omnem Italiam
ad ius patrimonii Romanę Ecclesię vos vendicare censetis, quomodo
non magis per quatuorcentorum triginta annorum curricula
a Costantino Augusto usque ad Carolum imperatorem

Torna all'inizio